- ZIITO
- ZIITOMagus celebris, in aula Wenceslai Imperatoris et Bohemorum Regis. Hic cum, affinitate cum Principe Bavariae contractâ, eius filiam Sophiam uxorem duxisset: Socer, ubi generum ludicris spectaculis et magicis praestigiis delectari cognovit plenum ludionum et praestigiatorum plaustrum Pragam secum vexit. Ibi dum praestantissimus artificum ludibria artis, ad permulcendos oculos, explicat, adest inter spectatores Ziito, ore usque ad aures dehiscente, accedensque propius, artificem illum Bavari Principis cum omni apparatu subitô devorat, solos duntaxat calceos, quia lutô obliti videbantur, exspuens; Inde secessum petens, ventrem insolitâ escâ gravem, in solium aquâ plenum exonerat, praestigiatorem adhuc madidum spectatoribus restituit passim deridendum, adeo ut ceteri quoque eius socii a ludo desist erent. Ipse vero artem suam ostentans, nunc suâ, nunc alienâ facie, staturâque: modo item in purpura et serico, ac confestim in lana et panno sordido, Regi sese offerebat: ambulantique in terra, ipse tamquam in aqua adnavigabat: aliquoties equis rhedariis vectum, gallis gallinaceis ad epiredium suum alligatis subsequebatur. Convivas praeterea Regis varie ludebat: interdum manus eorum, ne illas ad patinas porrigere valerent, in pedes boum, interdum in ungulas equorum transformans: et aliquoties fronti illorum cornua cervorum latissima adiciens, quoties videlicet e senestris ad subitum spectaculum prospicerent, ne rursus caput et ora ad mensam referre possent, antequam ipse vinô dapibusque illorum se ingurgitâsset. Atque ut ostenderet, se pecuniam quoque pro usu suo facile conflare posse, triginta sues bene saginatas, e manipulis foeni effingit, illasque pastum, proxime sues Michaelis cuiusdam Pistoris locupletis extrudit, proponitque venales, quô Pistor voluit pretiô: hoc tantum emptorem monens, ne gregem novum ad flumen lotum propellat. Quâ ille monitione neglectâ, cernit in flumine manipulos fluitare, suibus submersis. Ergo diu venditore quaesitô atque in taberna vinaria tandem repertô, in qua porrectis pedibus in scamno recubabat, dum stomachabundus alterô pede correptum excitare vult, eum a corpore protinus cum coxendice avellit, clare Ziitone pessimô quiritante, et obtortô collô Pistorem ad Iudicem trahente. Quid faceret Pistor, in manifesto deprehensus, ut sibi videbatur, facinore, nisi ut damnum damno adderet, atque de hac in super iniuria cum altero decideret? Usurpant ad hoc usque tempus Bohemi, ut malam emptionem exprobraturi, vice proverbii dicant: Lucrum facies instar Michaelis. Ad extremum a cacodaemone Magus abreptus iniecit Wenceslao curam, de religiosis ac magis seriis rebus in posterum cogitandi, Dubravius, l. 23. Hist. Bohem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.